- PROVINCIA
- I.PROVINCIAin Ecclesia Latina, dioecesis Metropolitani; quae scil. habet decem vel undecim Civitates, et unum Regem, et totidem potestates sub se, et unum Metropolitanum, aliosque Suffraganeos decem vel undecim Episcopos etc. Can. Scitote 6. quaest. 3. sicut districtus Episcopi, Parochia, quod vide, ut et infra in voce Provincialis.II.PROVINCIApraeter alia significata, regionem denotavit apud Romanos, quam aut armis devictam, aut quôcumque modô in potestatem redactam, Populus Romanus Magistratui suo administrandam subiecit, a praevincendo, i. e. antevincendo dicta, teste Festô. Talis itaque regio tum vectigalia Romanis pependit, tum Magistratui Populi Romani ex foederis lege obtemperavit, exceptis civitatibus iis, quae ob merita aut immunitate, aut libertate donatae, atque in Amicorum formulas relatae essent. Cum enim unius Regionis populi atque civitates non eôdem modô se erga Populum Romanum gessissent omnes, hinc nec eôdem pactô tractatae: sed quaedam illarum vectigales factae, aliae immunes relictae; quaedam servitute, aliae libertate, affectae sunt. Et quidem, quae vectigaleserant, solvebant vectigal, tum certum, definitam nempe Stipendli summam, tum incertum, quod portubus rebusque venalibus, pascuis item agrisque constitutum, Portorium, Scriptura et Decuma, fuit appellatum. Stipendium autem sive Tributum duplex iterum fuit, unum pecuniae ordinarium, quod, in caput atque in solum impositum; quotannis exigebatur; Alterum, quod aut ex Lege, aut Senatusconsulto, pro usu Provinciae aliquando imperabatur, veluti cum naves, nautas, milites ac sumptum in eos dare Provinciae iubebantur. Portorium, ex importatione et exportatione rerum venalium: Scriptura, ex pactione pascuorum publicorum: Decuma, ex agris, qnifrumentidecimam sive quamvis aliam partem darent, capiebatur. Frumenti vero, quod ex Provinciis extrahebatur, tria genera exstiterunt, Decumanum, decuma quam quisque arator sine pretio quotannis dare cogebatur, quamque aut Romae Censores, aut in ipsa Provincia Magistratus Roman. vendebat Publicanis, qui ex eo Decumani dicebantur: Emptum, quod aratores vendere, acceptô ex Senatusconsultô pretiô, cogebantur, ut Populus Romanus inde aleretur; et Aestimatum, quod astimabat Magistratus in suam cellam, in usum familiae; cuius tamen locô pecuniam aliquando accepit, vide supra in voce Frumentum. Servitus vero, de qua dictum, Civitatum tota in eo posita fuit, ut legibus et Magistratibus Romanis obtemperarent: qua de causa in singulis Provinciis diversi conventus ac diversa fora, constitui consueverunt, quibus suae civitates attributae, eo iuris a Magistratu Romano poscendi causâ convenire tenebantur. Ut autem earum Civitatum, quae servitute oppressae sunt, Stipendiariae proprie dictae, quae aliquid Populo Romano pependerunt; Immunes, quae nihil: Sic earum, quae libertate erant donatae, Foederatae, praecipuae appellatae sunt, quae aliquid ex foedere debuerunt; Liberae, quae nihil. Modus autem in Provinciam regionem devictam redigendi, hic erat. Acceptis ab Imperatore, de superatis hostibus et regione in potestatem adducta, literis, secum de mulcta ac praemiis eorum, qui victi essent, Senatus consultavit, ac, quid sibi fieri placeret. Imperatorem admonuit, decem aut quinque Legatis Senatoribus ad eum missis, ut ex eorum sententia statueret. Tum autvictis hic Gentibus ignovit, aut in Provinciae formam redegit. Ignovisse vero dictus est, cum liberos relinqueret ac suis uti Legibus suosque creare more patriô Magistratus permitteret, in Provinciae formam redigere, cum, ademptis aut immutatis legibus, eos omnino Magistratui Romano quotannis ab Urbe mittendo subiceret, vectigaliaque ac conventus constitueret; ubi tamen pro cuiusque civitatis meritis quaedam mitius, quaedam durius habebantur. Quae sic constituta cum essent, tum ea in contione, silentiô ante per praeconem factô, Imperator fere, Praeconi pronuntianda mandabat ac postremo Romam, relictô aliquô Praefectô, decedebat, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 22. Rem publicam Provinciarum quod attinet, primum iis praepositi fuêre Praetores. qui et ius dicerent Provincialibus, et, si res cogeret, administrarent bellum. Itaque, cum Provinciae duae essent institutae, Sicilia atque Sardinia, duo etiam Praetores, praeter Urbanum et Peregrinum, in eas adiecti sunt. Inde duabus ad Imperium adiunctis Hispaniis, totidem alii accesserunt, qui quaterni quaternas in singulos annos Provincias gubernarent. Quoniam vero in ipsis Provinciis saepe tumultus ac bella graviora excitabantur, quae bella iam inde ab initio per Consules geri erant solita; hinc etiam Provinciae Consulibus ordine sunt commissae: atque ita duo potissimum ordinarii fuerunt earum Rectores, Praetores, qui in Praetura, et Consules, qui, graviore urgente bellô, in Consulatu praefuêre. Qui si, prorogatô post Praeturam aut Consulatum Imperiô, in Provinciis remanserunt, Propraetores sunt et Proconsules appellati: uti supra vidimus, Post annum vero 600. novâ Provinciarum ordinatione institutâ, Praetores ex Praetura, quam in Urbe gesserant; Consules ex Consulatu in provincias missi, et ipsi Propraetores ac Proconsules sunt appellitati: Hi Quaestores sibi adiunctos habebant, et alios Migistratus militares. Donec sub Imperatorib. ita ordinatae Provinciae sunt, ut aliae essent Proconsulares, vel Propraetoriae, aliae Praesidales, quarum hae Imperatorum, illae Populi erant. Imô, quia quaedam Populi, quaedam Principis censebantur, inprimis validiores et quas annuis Magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, ut Sueton. ait, in Aug. c. 47. ita crebro mutabantur; ut quae praecedenti annô Proconsulares; dein Propraetoriae fuerint, prout vel Consules vel Praetores in illas mittebantur: Sic et fiebant Praesidales, quae fuerant Proconsulares ac vice versâ. Certe Cretam fuisse sub iure Populi, Dio Cassius affir mat, quae apud Gellium, l. 2. c. 2. Praesidalis est, nisi Praesidis ibi nomen generaliter sumatur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 10. c. 24. A Provinciis non multum diversa fuêre, quae Praefecturae, quod a Praefectis regerentur, dicebantur, nisi quod durior earum conditio fuit, qua de re vide supra. Sumptus Provincialium in Praetores, primus coercuit M. Porcius Cato lege Porciâ, annô 506. De Magistratibus Provincialibus vide supra, in vocibus Praefectus, Praeses, Proconsul, Propraetor; et Salmas. ad Hist. Aug. passim, Sortiri autem hi illas solebant, aut inter sese comparare; Nonnumquam, quamvis rarius, Senatus extra ordinem pro suo iudicio nominatim singulas decernere solitus est, vide Liv. l. 27. et 37. Item iac. Oiselium ICtum, Notis in A. Gallium, l. 15. c. 4. Leges de Provinciis latas, vide hîc infra. LEGES TUM IN GENERE, TUM IN SPECIE, DE PROVINCIIS LATAE. α. Clodia, Gabinio Syriam, Babyloniam, Persas, Pisonos, Macedoniam, Achaiam, Thessaliam, Graeciam omnemque Boeotiam Proconsulari imperio mandavit, an. Urb. Cond. 695. β. Clodia altera, Cyprum Insulam in Provinciae formam redegit, missô eo M. Catone Quaestore, cum iure Praetorio. γ. Cornelia, eiqui cum imperio in Provinciam profectus esset, tamdiu illud concessit retinendum, quoad in Urbem esset reversus. Eademtriginta tantum dierum moram, postquam Successor missus esset, Magistratui ad decedendum indulsit: an. Urb. Cond. 672. ε. Iulia Lex, a C. Iul. Caesare Consule an. Urb. Cond. 641. rogata, Achaiam, Thessaliam, cunctamque Graeciam liberam iussit esse: Magistratibus transeuntibus eorumque comitibus, foenum aliaque ab oppidis et vicis subministrari praecepit: Item, ut duabus in civitatibus Provinciae suae Magistratus decedentes rationes suas relinquerent, easdemque totidem verbis ad Aerarium referrent, voluit. Porro, ne Coronarium aurum iis, qui Provincias obtinerent, vel ab iis accipi liceret, nisi decretô triumphô: Ne item, qui cum Imperio essent, iniussu Populi, aut Senatus de Provincia exirent, exercitus educerent, aut, bellum suâ sponte gerentes, in regnum alienum accederent, vetuit. ζ. Iulia altera, ab eodem Dictatore lata, Provincias Praetorias plus quam annum, Consulares, plus quam biennium, obtineri prohibuit. η. Manlia, C. Mario Provinciam Numidiam mandavit, an. Urb. Cond. 646. θ. Pompeia Lex, a Cn. Pompeio M. lata est An. Urb. Cond. 701. quâ is sibi ipsi Hispaniam Provinciam in alterum quinquennium prorogavit. ι. Portia lex, cuius paulo supra mentio facta, ex Sardinia Provincia foeneratoribus fugatis, sumptus in cultum Praetorum a sociis fieri solitos circumcidit, aut sustulit, an. Urb. Cond. 506. Vide Rosin. l. 8. c. 30. ubi de Pecuniis repetundis. κ. Sempronia, quae de Provinciis prima occurrit, lata an. Urb. Cond. 630. voluit: Ut Senatus quotannis, ante Comitia Consularia, designandis Consulibus provincias arbitratu suô decerneret, quas deinde ipsi designati inter se sortirentur. Praeterea, cum antea Senatûs decreto per Tribunos intercedi posset, ne deinceps liceret. λ. Trebonia Lex, an. Urb. Cond. 698. rogata, Caesari imperium in Gallia, in aliud quinquennium, quam quod ex Vatinia lege concessum erat, prorogavit: Senatui sic Successoris mittendi potestate ademptâ. μ. Trebonia altera, Pompeiô Magnô et Cassô Consulib. Syriam et Hispaniam provincias inquinquennium concessit. Plut. in Pompeio. ν. Vatinia Lex, an. Urb. Cond. 694. à Vatinio Tribuno Pleb. lata, iuffit: C. Caesari Galliam Cisalpinam cum Illyrico in quinquennium, sine Senntus decreto, et extra sortem, mandari. Eâdem is rogavit, Ut ii, quos in lege nominavit, Legati sine Senatus decreto cum Caesare proficiscerentur. Ut idem pecunia ex Aerario attribueretur: Ut idem Coloniam Novocomum deduceret. Sueton. in Caesare etc. Vide de his omnibus Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 8. ut et harum Legum quamque suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.